Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

1 Chronicles Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): 1 Chronicles Chapter 16

1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:

5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:

6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:

8 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus:
notas facite in populis adinventiones ejus.

9 Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.

10 Laudate nomen sanctum ejus:
lætetur cor quærentium Dominum.

11 Quærite Dominum, et virtutem ejus:
quærite faciem ejus semper.

12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13 semen Israël servi ejus,
filii Jacob electi ejus.

14 Ipse Dominus Deus noster:
in universa terra judicia ejus.

15 Recordamini in sempiternum pacti ejus:
sermonis quem præcepit in mille generationes,

16 quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.

17 Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Israël in pactum sempiternum,

18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ:

19 cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.

20 Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.

21 Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.

22 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.

23 Cantate Domino omnis terra;
annuntiate ex die in diem salutare ejus:

24 narrate in gentibus gloriam ejus;
in cunctis populis mirabilia ejus.

25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.

26 Omnes enim dii populorum idola:
Dominus autem cælos fecit.

27 Confessio et magnificentia coram eo:
fortitudo et gaudium in loco ejus.

28 Afferte Domino, familiæ populorum:
afferte Domino gloriam et imperium.

29 Date Domino gloriam;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus:
et adorate Dominum in decore sancto.

30 Commoveatur a facie ejus omnis terra:
ipse enim fundavit orbem immobilem.

31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus: Dominus regnavit.

32 Tonet mare et plenitudo ejus;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino:
quia venit judicare terram.

34 Confitemini Domino, quoniam bonus:
quoniam in æternum misericordia ejus.

35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus:
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.

36 Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.

37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;

39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,

40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.

41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.

42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.

43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.


Next: 1 Chronicles Chapter 17