Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Ecclesiastes Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Ecclesiastes Chapter 6

1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole,
et quidem frequens apud homines:

2 vir cui dedit Deus divitias,
et substantiam, et honorem,
et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat;
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,
sed homo extraneus vorabit illud:
hoc vanitas et miseria magna est.

3 Si genuerit quispiam centum liberos,
et vixerit multos annos,
et plures dies ætatis habuerit,
et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,
sepulturaque careat:
de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4 Frustra enim venit,
et pergit ad tenebras,
et oblivione delebitur nomen ejus.

5 Non vidit solem,
neque cognovit distantiam boni et mali.

6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,
et non fuerit perfruitus bonis,
nonne ad unum locum properant omnia?

7 Omnis labor hominis in ore ejus;
sed anima ejus non implebitur.

8 Quid habet amplius sapiens a stulto?
et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?

9 Melius est videre quod cupias,
quam desiderare quod nescias.
Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus;
et scitur quod homo sit,
et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima,
multamque in disputando habentia vanitatem.]


Next: Ecclesiastes Chapter 7