1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: [Audite verbum Domini.
3 Hæc dicit Dominus Deus:
Væ prophetis insipientibus,
qui sequuntur spiritum suum,
et nihil vident!
4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.
5 Non ascendistis ex adverso,
neque opposuistis murum pro domo Israël,
ut staretis in prælio in die Domini.
6 Vident vana, et divinant mendacium,
dicentes: Ait Dominus,
cum Dominus non miserit eos:
et perseveraverunt confirmare sermonem.
7 Numquid non visionem cassam vidistis,
et divinationem mendacem locuti estis,
et dicitis: Ait Dominus,
cum ego non sim locutus?
8 Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,
ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
9 Et erit manus mea super prophetas
qui vident vana, et divinant mendacium:
in consilio populi mei non erunt,
et in scriptura domus Israël non scribentur,
nec in terram Israël ingredientur,
et scietis quia ego Dominus Deus:
10 eo quod deceperint populum meum,
dicentes: Pax, et non est pax:
et ipse ædificabat parietem,
illi autem liniebant eum luto absque paleis.
11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit:
erit enim imber inundans,
et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,
et ventum procellæ dissipantem.
12 Siquidem ecce cecidit paries:
numquid non dicetur vobis:
Ubi est litura quam linistis?
13 Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea,
et imber inundans in furore meo erit,
et lapides grandes in ira in consumptionem.
14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento,
et adæquabo eum terræ,
et revelabitur fundamentum ejus:
et cadet, et consumetur in medio ejus,
et scietis quia ego sum Dominus.
15 Et complebo indignationem meam in pariete,
et in his qui liniunt eum absque temperamento:
dicamque vobis: Non est paries,
et non sunt qui liniunt eum:
16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem,
et vident ei visionem pacis, et non est pax,
ait Dominus Deus.]
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas,
18 et dic: [Hæc dicit Dominus Deus:
Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,
et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis
ad capiendas animas:
et cum caperent animas populi mei,
vivificabant animas eorum!
19 Et violabant me ad populum meum
propter pugillum hordei, et fragmen panis,
ut interficerent animas quæ non moriuntur,
et vivificarent animas quæ non vivunt,
mentientes populo meo credenti mendaciis.
20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad pulvillos vestros,
quibus vos capitis animas volantes:
et dirumpam eos de brachiis vestris,
et dimittam animas quas vos capitis,
animas ad volandum.
21 Et dirumpam cervicalia vestra,
et liberabo populum meum de manu vestra,
neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum:
et scietis quia ego Dominus.
22 Pro eo quod mrere fecistis cor justi mendaciter,
quem ego non contristavi,
et confortastis manus impii,
ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
23 propterea vana non videbitis,
et divinationes non divinabitis amplius,
et eruam populum meum de manu vestra:
et scietis quia ego Dominus.]