1 [Accedite, gentes, et audite;
et populi, attendite:
audiat terra, et plenitudo ejus;
orbis, et omne germen ejus.
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum:
interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3 Interfecti eorum projicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet ftor;
tabescent montes a sanguine eorum.
4 Et tabescet omnis militia cælorum,
et complicabuntur sicut liber cæli:
et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus;
ecce super Idumæam descendet,
et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6 Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum,
de sanguine medullatorum arietum:
victima enim Domini in Bosra,
et interfectio magna in terra Edom.
7 Et descendent unicornes cum eis,
et tauri cum potentibus;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium.
8 Quia dies ultionis Domini,
annus retributionum judicii Sion.
9 Et convertentur torrentes ejus in picem,
et humus ejus in sulphur;
et erit terra ejus in picem ardentem.
10 Nocte et die non extinguetur,
in sempiternum ascendet fumus ejus,
a generatione in generationem desolabitur,
in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius;
ibis et corvus habitabunt in ea:
et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,
et perpendiculum in desolationem.
12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt,
et omnes principes ejus erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,
et paliurus in munitionibus ejus;
et erit cubile draconum,
et pascua struthionum.
14 Et occurrent dæmonia onocentauris,
et pilosus clamabit alter ad alterum;
ibi cubavit lamia,
et invenit sibi requiem.
15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,
et circumfodit, et fovit in umbra ejus;
illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite:
Unum ex eis non defuit,
alter alterum non quæsivit;
quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,
et spiritus ejus ipse congregavit ea.
17 Et ipse misit eis sortem,
et manus ejus divisit eam illis in mensuram:
usque in æternum possidebunt eam;
in generationem et generationem habitabunt in ea.]