Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Jeremiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Jeremiah Chapter 30

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:

2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.

3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:

5 [Quoniam hæc dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus:
formido, et non est pax.

6 Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem?

7 Væ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus:
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.

8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni:

9 sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël:
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum:
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te:
te autem non faciam in consummationem:
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.

12 Quia hæc dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua;
pessima plaga tua:

13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:
curationum utilitas non est tibi.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent:
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.

16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur:
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17 Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion:
hæc est, quæ non habebat requirentem.

18 Hæc dicit Dominus:
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor:
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19 et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur:
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21 Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur:
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:
in capite impiorum conquiescet.

24 Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:
in novissimo dierum intelligetis ea.]


Next: Jeremiah Chapter 31