Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Jeremiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Jeremiah Chapter 46

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3 [Præparate scutum et clypeum,
et procedite ad bellum.

4 Jungite equos, et ascendite, equites:
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur? vidi ipsos pavidos,
et terga vertentes,
fortes eorum cæsos:
fugerunt conciti, nec respexerunt:
terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis:
ad aquilonem juxta flumen Euphraten
victi sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?

8 Ægyptus fluminis instar ascendit,
et velut flumina movebuntur fluctus ejus,
et dicet: Ascendens operiam terram:
perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos,
et exsultate in curribus,
et procedant fortes,
Æthiopia et Libyes tenentes scutum,
et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis:
devorabit gladius, et saturabitur,
et inebriabitur sanguine eorum:
victima enim Domini Dei exercituum
in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam,
virgo filia Ægypti:
frustra multiplicas medicamina:
sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam,
et ululatus tuus replevit terram:
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt.]

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti:

14 [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,
et resonet in Memphis, et in Taphnis:
dicite: Sta, et præpara te,
quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus?
non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dicent:
Surge, et revertamur ad populum nostrum,
et ad terram nativitatis nostræ,
a facie gladii columbæ.

17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti:
tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),
quoniam sicut Thabor in montibus,
et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Ægypti:
quia Memphis in solitudinem erit,
et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus,
stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus,
qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,
versi sunt, et fugerunt simul,
nec stare potuerunt:
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi æris sonabit:
quoniam cum exercitu properabunt,
et cum securibus venient ei
quasi cædentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,
qui supputari non potest:
multiplicati sunt super locustas,
et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Ægypti,
et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,
et super Pharaonem, et super Ægyptum,
et super deos ejus, et super reges ejus,
et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:

26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum,
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,
et in manu servorum ejus:
et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob,
et ne paveas, Israël:
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,
et semen tuum de terra captivitatis tuæ:
et revertetur Jacob, et requiescet,
et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,
quia tecum ego sum:
quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te,
te vero non consumam:
sed castigabo te in judicio,
nec quasi innocenti parcam tibi.]


Next: Jeremiah Chapter 47