1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;
7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19 Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
22 sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc?
27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;
30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31 Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
35 Et lacrimatus est Jesus.
36 Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam ftet, quatriduanus est enim.
40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
43 Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
45 Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56 Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?
57 Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.