Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 31

1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.

2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu ejus dolus.

3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.

4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

5 Delictum meum cognitum tibi feci,
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.

6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.

7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.

9 Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.

10 Multa flagella peccatoris;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi;
et gloriamini, omnes recti corde.]


Next: Psalms Chapter 32