Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 55

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.

3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.

4 Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.

5 In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.

6 Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7 Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,

8 pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.

9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:

10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11 In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.

12 In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi:

13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.]


Next: Psalms Chapter 56