Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 121

1 Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Jerusalem.

3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israël,
ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,
et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.

9 Propter domum Domini Dei nostri,
quæsivi bona tibi.]


Next: Psalms Chapter 122