Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

2 Samuel Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): 2 Samuel Chapter 1

1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.

2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.

3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.

4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.

5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus?

6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,

7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:

8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.

9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.

10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,

12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.

13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.

14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?

15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.

16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.

17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus

18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,
super excelsa tua vulnerati.

19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt:
quomodo ceciderunt fortes?

20 Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis:
ne forte lætentur filiæ Philisthiim;
ne exultent filiæ incircumcisorum.]

21 [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum:
quia ibi abjectus est clypeus fortium:
clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]

22 [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,
sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.

23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi:
aquilis velociores, leonibus fortiores.]

24 [Filiæ Israël, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.]

25 [Quomodo ceciderunt fortes in prælio?
Jonathas in excelsis tuis occisus est?

26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.

27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica?]


Next: 2 Samuel Chapter 2