Sacred Texts  Classics  Virgil  Index  English  Previous 

X

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
pauca meo Gallo sed quae legat ipsa Lycoris
carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo ?
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam,
incipe. sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
non canimus surdis, respondent omnia silvae.

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat ?
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere neque Aonie Aganippe.
illum etiam lauri, etiam flevere myricae,
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
stant et oves circum; nostri nec paenitet illas
nec te paeniteat pecoris, divine poeta:
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis.
venit et upilio, tardi venere subulci,
uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo:
'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris
perque nives alium perque horrida castra secuta est.'
venit et agresti capitis Silvanus honore,
florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat
nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis
nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.'

Tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades,' inquit
'montibus haec vestris, soli cantare periti
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
vestra meos olim si fistula dicat amores !
atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem
aut custos gregis aut maturae vinitor uvae !
certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas
seu quicumque furor - quid tum, si fuscus Amyntas ?
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra -
mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
nunc insanus Amor duri me Martis in armis
tela inter media atque adversos detinet hostis.
tu procul a patria - nec sit mihi credere tantum -
Alpinas, a, dura nives et frigora Rheni
me sine sola vides. a, te ne frigora laedant !
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !

Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
carmina pastoris Siculi modulabor avena.
certum est in silvis inter spelaea ferarum
malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus. crescent illae, crescetis, amores.
interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis
aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
ire; libet Partho torquere Cydonea cornu
spicula - tamquam haec sit nostri medicina furoris
aut deus ille malis hominum mitescere discat.

Iam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
ipsa placent; ipsae rursum concedite silvae.
non illum nostri possunt mutare labores,
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori.'

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas
quantum vere novo viridis se subicit alnus.
surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra,
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.