Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Hosea Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Hosea Chapter 13

1 [Loquente Ephraim, horror invasit Israël;
et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;
et judices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim;
absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei:
ipse filius non sapiens:
nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors!
morsus tuus ero, inferne!
consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet:
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus:
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]


Next: Hosea Chapter 14