Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Jeremiah Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Jeremiah Chapter 33

1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:

2 [Hæc dicit Dominus, qui facturus est,
et formaturus illud, et paraturus:
Dominus nomen ejus:

3 Clama ad me, et exaudiam te,
et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.

4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,
et ad munitiones, et ad gladium

5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum:

6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,
et ædificabo eos sicut a principio.

8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.

9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis:
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.

10 Hæc dicit Dominus:
Adhuc audietur in loco isto
quem vos dicitis esse desertum,
eo quod non sit homo nec jumentum
in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,
quæ desolatæ sunt, absque homine,
et absque habitatore, et absque pecore,

11 vox gaudii et vox lætitiæ,
vox sponsi et vox sponsæ,
vox dicentium: Confitemini Domino exercituum,
quoniam bonus Dominus,
quoniam in æternum misericordia ejus:
et portantium vota in domum Domini:
reducam enim conversionem terræ
sicut a principio, dicit Dominus.

12 Hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque jumento,
et in cunctis civitatibus ejus,
habitaculum pastorum accubantium gregum.

13 In civitatibus montuosis,
et in civitatibus campestribus,
et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,
et in civitatibus Juda,
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.]

14 [Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Israël et ad domum Juda.

15 In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra:

16 in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter:
et hoc est nomen quod vocabunt eum:
Dominus justus noster.

17 Quia hæc dicit Dominus:
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël:

18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificum,
et cædat victimas omnibus diebus.]

19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

20 [Hæc dicit Dominus:
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,

21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levitæ et sacerdotes ministri mei.

22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos.]

23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

24 [Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens:
Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.

25 Hæc dicit Dominus:
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges cælo et terræ non posui,

26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob:
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]


Next: Jeremiah Chapter 34