Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum;
narrabimus mirabilia tua.

3 Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo.

4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea:
ego confirmavi columnas ejus.

5 Dixi iniquis: Nolite inique agere:
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6 nolite extollere in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus:

8 quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen fæx ejus non est exinanita:
bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annuntiabo in sæculum;
cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.]


Next: Psalms Chapter 75