1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 [Notus in Judæa Deus;
in Israël magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi?
ex tunc ira tua.
9 De cælo auditum fecisti judicium:
terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera:
terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum:
terribili apud reges terræ.]