Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 113

1 Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Judæa sanctificatio ejus;
Israël potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit;
Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

6 montes, exsultastis sicut arietes?
et colles, sicut agni ovium?

7 A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob:

8 qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam:

10 super misericordia tua et veritate tua;
nequando dicant gentes:
Ubi est Deus eorum?

11 Deus autem noster in cælo;
omnia quæcumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient;
nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt;
pedes habent, et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Israël speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël;
benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.

24 Cælum cæli Domino;
terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum:

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.]


Next: Psalms Chapter 114