Sacred Texts  Bible  Index 
Polyglot  KJV  Sep  Tan 

Psalms Index
  Previous  Next 

Vulgate (Latin): Psalms Chapter 145

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2 [Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius:

6 qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in sæculum;
facit judicium injuriam patientibus;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos;

8 Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos;
Dominus diligit justos.

9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in sæcula;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]


Next: Psalms Chapter 146